- PRODUCERE
- PRODUCERECiceroni, Plinio, aliis, lenonium verbum, uti Graecum πραγωγεύειν: vide quoque Sueton. Tiber. c. 45. et Vesp. c. 22. nec non supra voce Leno, it. Perducere. At apud Statium, Theb. l. 2. v. 313.—— —— trepidoque tumultuDilapsos comites, nudum latus omne fugamqueFortunae, una soror producere tristesExulis ausa vias ——est comitari, simul ire, aliter decucere. Sic Euryali mater apud Virg. Aen. l. 9. v. 487.Heu terra ignota canibus data praeda LatinisAlitibusque iaces; nec te tua funera MaterProduxi, pressive oculos ——Unde produx, cum quo tuto eas, apud Tertullian. de Carne Christi, l. 20. Alias producere est, prolongare: ut Producere stupas, apud auctarem Moreti de Lucerna,Et producit acu stupas humore carentes:Graece est τὸ ἐλλύχνιον προωθεῖν, προβύειν. Pollux, τὸ δὲ προμύξαι τὸν λύχνον, προβύσαι λέγουσιν. Et Aristophanes,Κάρφος χαμάθεν σὺ νῦν λαβὼν, τὸν λύχνον πρόβυσον.Hinc apud Heronem ratio in Pneumaticis redditur, quâ Lychnus fieri queat, ἑαυτὸν προβύσων, cuius ellychnion spente promoveatur et producatur. Cuiusmodi lucernam Cassiodorum habuisse legimus. Plut. προμύττειν vocat: μύξα enim ellychnium; a cuius longitudine dicitur Myxae fructus Aegyptiae, cui Musa hodie nomen est, ex antiquo illo nomine mutuatum. Vide Salmas. ad Solin. p. 1325. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.